- NICOMEDIA
- NICOMEDIAcivitas Bithyniae, ad Propontidem, inter Byzantium 61. et Nicaeam 44. mill. pass. a Nicomede condita, Strabo l. 12. postea sub Romanis fuit, sedes aliquot Imperatorum. Hîc, sub Diocletiano, Anthimô Episcopô capite plexô, templôque incensô, ad XX Milia combusta, circa A. C. 298. Postea urbs A. C. 358. terraemotu subversa est, cum Constantius ibi, in gratiam Arianorum, Concilium celebraturus esset. Vide Amm. Marcellin. l. 17. Hîc quoque obiit Constantin. M. Imperator, qui cum vellet in Iordane fluv. baptizari, atque idcirco Hierosolymam peteret, morte praeventus, ab Eusebio Nicomediensi episcopo, Arianae perfidiae sectatore, baptizatus est; quae res Christiani Principis fidem apud plerosque in dubium vertit. Sed non est verisimile, eum principem, qui per omnem vitam suam Ariani dogmatis hostis fuerat, in extremo spiritu, eo dementiae consensisse, quam summô studiô de suo imperio prius eliminaverat. Astacus olim dicta fuit, Puusaniâ, Ammianô, Cedrenô, ac Trebellio Pollione, auctoribus. Turcis a quibus capta est, A. C. 1338. Urchanis ductu, filii Ottomanni, hodic Nichor, vulgo autem Comidia dicitur. Laudes eius decantat vetus Geographus a Iac. Gothofredo editus: Νικομηδία δὲ καὶ αὕτη, ἐξέχουσα, καὶ θαυμαςὴ, καὶ ἐν πᾶσι περιςςεύουσα. Zosimus itidem l. 1. Νικομηδίαν μεγίςην οὖσα, καὶ εὐδαίμονα διά τε πλοῦτον, καὶ την ἐις ἅπαντα εὐπορίαν, ὀνομαςοτάτην, Lloydius. Ibidem, ut et Nicaeae, labente Imperiô, officina Monetaria celebris fuit, ut patet ex Constitut. ad Bithynos l. 1. Cod. Theod. de Murilea, et notis NIC. et NKCO. in numis occurrentibus, quas vide. Longitud. 56. 40. latitud. 43. 00. Nunc pene deserta est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.